- HARPE
- I.HARPEensis falcatus, quo Mercurius usus fertur, in occidendo Argo illo centoculo, et Perseus in amputando Medusae capite. Lucan. Civ. Bell. l. 9. v. 662. et seqq.Et subitus praepes Cyllenida sustulit Harpen,Harpen alterius monstri iam caede rubentem,A Iove dilectae fuso custode iuvencae.Ovid. Met. l. 5. v. 69.Vertit in hunc Harpen madefaciam caede Medusae.Nic. Lloydius. Eâdem Saturnus patrem Caelum castrasse legitur, apud Hesiod. in Theog. Saturnum dein fil. Iuppiter, idqueve in Ins. Corcyra, quae ideo Harpe quoque dicta. Sed et Nemesi Harpen tribuit Lycophron, reis infestam. Unde est, quod Nonni l. 48. Diana Aurae irata, Nemesin in illam sic invocat,Η᾿ὲ μὶν οἰςτρήσειε τεὴ χαλκήλατος ἅρπη.Eam postea, una cum Perseo, in caelum inseruêrunt Astronomi. Itaque apud Proclum, in Persei asterismo, quaedam stellae dicuntur καταςτερίζεςθαι εἰς ἅρπην, i. e. ita disponi, ut harpes formam imitentur. Non tamen tota in caelum translata est. Argivis enim Mycenis ex ea nomen inditum, ut in Alexipharmacis tradit Nicander,---- ---- μύκης ὅτι κάππεσεν ἅρπηςΑ῎κρον ὑπαὶ ὑπρηῶνα Μελανθίδος---- ---- capulus quod decidit HarpesSuper summum verticem Melanthi dis:unde a μύκης Mycene, Etymolog. etc. Σιφοδρέπανον autem harpen vocat hesych. λογχοδρέπανον Suid. hamatum ferrum, Lucan. l. 9. cuius inventum Thracibus tribuit Clemens 1. Strom. potius a Phoenicibus Thraces accepêre. Romani sicam dicebant: Fortasse κόπις et σάγαρις, apud Xenoph. Cyropaed. l. 2. ubi de Prsarum armatura, id ipsum fuit; neque diversa Laconum ξυήλη, cuius hesych. meminit etc. Bochart. Hieroz. Part. post. l. 5. c. 15. An inde Harpigeri, apud Albertin. Mussatum de Gestis Italicorum post Henr. VII. rubr. 1. Per latera distinctis harpigeris, lanceariis, fundibulariis etc. Vide quoque infra Indus.II.HARPEuna ex praecipuis Amazonum, auxilio apparens Aeetae, Colchorum Regi, contra Persen. Val. Flacc. Argon. l. 6. v. 275.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.